

Epistola ad Ephesios*
Caput 4: Versus 26
Irascimini,id est indignamini vobis ipsis tanta vehementia ut peccare desistatis, quia super hanc iram non occidit sol justitiae, sed potius illi irradiat. Ira est naturalis motus animi contra peccantes; sed ne modum excedendo peccetis asperius arguendo. Unde Salomon:Noli esse nimis justus qui perit justitia sua[Eccl. 7.]. Temperanda est ergo justitia, unde et Deus suffert iniquos, ut aliqui ex eis corrigantur.Sol non occidat.Vult ut ira non duret, quia si durat, datur occasio diabolo. Iratus enim male cogitat, et sic se diabolus inserit ut mala peragat.Sol non occidat.Christus mentem non deserat, qui cum ira nunquam habitat.